- PROSELYTI
- PROSELYTIdicti olim sunt, qui ex Gentilibus conversi ad Ecclesiam Iudaicam sese conferebant, veltotam Paedagogiam Mosaicam amplectebantur, vel in aliquibus solum ei se subiciebant. Unde Proselytus godwyno duplex fuit, Gerberith, i. e. Proselytus foederis, Rabbinis Gertsedek, seu Proselytus iustitiae, dictus, qui se Legi totum submittebat, Circumcisione admissâ: et Ger sahagner, i. e. Proselytus Portae, cuius aliqua mentio Deuter. c. 14. v. 21. et in praec. 4. Qui neque se circum cidebat, neque Mosaicis legibus ritibusque se subiciens, observabat solum praecepta illa, quae Noachi septem praecepta Hebraei vocant, de quibus vide Schindlerum Pentagl. p. 1530. et supra Noachica praecepta. Talem Naamanem Syrum, Eunuchum Reginae Candaces, Cornelium Centurionem, illosque, qui dicuntur ἄνδρες ἐυλαβεῖς, Actor. c. 2. v. 5. fuisse, notant Eruditi. Tolerabantur hi inter Iudaeos et proin Toschabim, id est, Incolae, fuêre appellati. Ritus initiandi Proselytum foederis, pro sexus et temporis diversitate, fuêre varii: in mare requirebantur, Circucisio, Purgatio per aquam et Sanguis oblationis; offerebatur autem communiter par columbarum, vel turturum: In Foemella, duo solum posteriora. Hodie, cum abolitum est sacrificium et munus, Daniel c. 9. v. ult. duo priora in Maribus sufficere dicunt Iudaei, in foemella, purgationem per aquam. Imo hâc solâ, absque Circumcisione, Davidis iam tempore, multa Proselytorum milia initiata fuisse, contendit Moses Aegyptius in Assure biah, Perek 13. fol. 137. Vide Serarium trihaeres. l. 2. c. 2. Unde videmus, certum Baptismi genus inter Iudaeos obtinuisse, diu ante quam Sacramentum is fieret, auctore CHRISTO, imo velut in praeludium huius istiusmodi immersiones fuisse iam tum adhibitas. Quae causa, quod Iohanni non tam de Baptismo, utpote re iam antea solita, quam de auctoritate, quâ instructus baptizaret, quaestionem movisse Iudaeos legimus, Iohann. c. 1. v. 25. Quamvis autem benevolos admodum se Proselytis exhiberent Iudaei, nihilominus non solum in Synedrium eos numquam receperunt, sed et in communi conversatione, non facile se eis crediderunt, ut ex Proverb. illorum patet, Vel ad decimam usque generationem a Proselytis cave. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr. l. 1. c. 3. Latius autem fuisse Proselytorum ius antiquis temporibus, patet ex Philone, qui l. de Monarch. Mosen scribit admisisse ad Remp. suam, πάντας τοὺς ὁμοιοτρόπους, i. e. omnes eos, qui moribus iisdem atque institutis vellent vivere: sive ab origine prima nati essent Iudaei, sive non. Interim et posterioribus saeculis, potuisse eum, qui Fuerit Ger. i. e. Proselytus, sed matre Iudaeâ natus, adoptari in numerum Senatorum, ait Moses Aegyptius l. ult. Iad, c. 2. Ab hoc hominum genere vocârunt Rabbini Regnum Herodiadarum Gap desc: Hebrew, i. e. Regnum Proselytorum: Herodem enim ex Idumaeis in Iudaeos transcriptum esse, docet fuse Casaubon. contra Baron. Exercit. 1. num. 5. ubi varia de Proselytis. Plura hanc in rem vide apud Seldenum, de Successionibus ad LL. Hebr. c. 26. etet de Iure N. ac Gent.iuxta LL. Hebr. passim: nec non supra, ubi de Baptismo Iudaeorum, item voce Lotio, ac ubi de Occupatione simplici.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.